Liber Secundus Samuelis*

Caput 8: Versus 1

Frenum.Quinque civitates erant Philisthinorum quae Israelem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur:Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum,etc.I Paral. 18.Frenum.Christus de aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit.
(* Traductions européennes)